Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Cristobal Colons

 De insulis nuper inventis

Epistola Christofori Colom, (cui aetas nostra multum debet, de insulis in mari Indico (insulis Indiae supra Gangem) nuper inventis, ad quas perquirendas octavo antea mense auspiciis et aere invictissimi Fernandi Hispaniarum Regis (aere invictissimorum Fernandi ac Hispaniarum Regum) missus fuerat) ad Magnificum Dominum Raphaelem Sanchis eiusdem serenissimi Regis Thesaurarium missa, quam nobilis ac litteratus vir Aliander de Cosco ab Hispano idiomate in Latinum convertit tertio Kalendas Maii MCCCCXCIII. Pontificatus Alexandri Sexti Anno primo. 

Quoniam susceptae provinciae rem perfectam me consecutum fuisse gratum tibi fore scio, has constitui exarare, quae te uniuscuiusque rei in hoc nostro itinere gestae inventaeque admoneant.

Tricesimo tertio die, postquam Gadibus discessi in mare Indicum perveni, ubi plurimas insulas innumeris habitatas hominibus repperi, quarum omnium pro felicissimo Rege nostro, praeconio celebrato ac vexillis extensis, contradicente nemine possessionem accepi. primaeque earum divi Salvatoris nomen imposui, cuius fretus auxilio tam ad hanc quam ad ceteras alias pervenimus. Eam vero Indi Guanabanin vocant. Aliarum etiam unamquamque novo nomine nuncupavi. Quippe aliam insulam Sanctae Mariae Conceptionis, aliam Fernandinam, aliam Ysabellam, aliam Iohannam ac sic de reliquis appellari iussi.

Quamprimum in eam insulam, quam dudum Johannam vocari dixi, appulimus, iuxta eius litus occidentem versus aliquantulum processi, tamque eam magnam nullo reperto fine inveni, ut non insulam, sed continentem Chatay provinciam esse crediderim. nulla tamen videns oppida municipiave in maritimis sita confinibus praeter aliquos vicos et praedia rustica, cum quorum incolis loqui nequibam, quare, simul ac nos videbant, surripiebant fugam. Progrediebar ultra existimans aliquam me urbem villasve inventurum. Denique videns quam longe admodum progressis nihil novi emergebat et huiusmodi via nos ad Septemtrionem deferebat (quod ipse fugere exoptabam, terris etenim regnabat bruma) ad Austrumque erat in voto contendere nec minus venti flagitantibus succedebant,  constitui alios non operiri successus et sic retrocedens ad portum quendam (quem signaveram) sum reversus; unde duos homines ex nostris in terram misi, qui investigarent, essetne rex in ea provincia urbesve aliquae. Hi per tres dies ambularunt inveneruntque innumeros populos et habitationes, parvas tamen et absque ullo regimine; quapropter redierunt.

Interea ego iam intellexeram a quibusdam Indis, quos ibidem susceperam, quod huiusmodi provincia insula quidem erat. Et sic perrexi orientem versus eius semper stringens litora usque ad miliaria CCCXXII., ubi ipsius insulae sunt extrema; hinc aliam insulam ad orientem prospexi distantem ab hac Iohanna miliaribus LIIII. Quam protinus Hispanam dixi in eamque concessi et direxi iter quasi per septentrionem, quemadmodum in Johanna, ad orientem miliaria DLXIIII.

Quae dicta Iohanna et aliae ibidem insulae quam fertilissimae existunt. Haec multis atque tutissimis et latis nec aliis, quos unquam viderim, comparandis portibus est circumdata. Multi maximi et salubres hanc interfluunt fluvii, multi quoque ac eminentissimi in ea sunt montes. Omnes hae insulae sunt pulcherrimae et variis distinctae figuris, perviae et maxima arborum varietate sidera lambentium plenae. Quas nunquam foliis privari credo; quippe vidi eas ita virentes atque decoras ceu mense Maio in Hispania solent esse. Quarum aliae florentes, aliae fructuosae, aliae in alio statu secundum uniuscuiusque qualitatem vigebant. Garriebat philomena et alii passeres varii ac innumeri mense Novembris, quo ipse per eas deambulabam. Sunt praeterea in dicta insula Johanna septem vel octo palmarum genera, quae proceritate et pulchritudine (quemadmodum ceterae omnes arbores, herbae fructusque) nostras facile exsuperant. Sunt et mirabiles pinus, agri et prata vastissima, variae aves, varia mella, variaque metalla ferro excepto.

In ea autem, quam Hispanam supra diximus nuncupari, maximi sunt montes ac pulchri, vasta rura, nemora, campi feracissimi seri pascique et condendis aedificiis aptissimi. Portuum in hac insula commoditas et praestantia, fluminum copia, salubritate admixta hominum - quae nisi viderit - credulitatem superat. Huius arbores, pascua et fructus multum ab illis Iohannae differunt. Haec praeterea Hispana diverso aromatis genere, auro metallisque abundat.

Cuius quidem et omnium aliarum, quas ego vidi et quarum cognitionem habeo, incolae utriusque sexus nudi semper incedunt, quemadmodum eduntur in lucem. Praeter aliquas feminas, quae folio frondeve aliqua aut bombicino velo pudenda operiunt, quod ipsae sibi ad id negotii parant. Carent hi omnes, ut supra dixi, quocumque genere ferri. Carent et armis utpote sibi ignotis nec ad ea sunt apti, non propter corporis deformitatem (cum sint bene formati), sed quia sunt timidi ac pleni formidine. Gestant tamen pro armis arundines sole perustas in quarum radicibus hastile quoddam ligneum siccum et in mucronem attenuatum figunt neque his audent iugiter uti.  Nam saepe evenit, cum miserim duos vel tres homines ex meis ad aliquas villas, ut cum earum loquerentur incolis, exisse agmen glomeratum ex Indis et, ubi nostros appropinquare videbant, fugam celeriter arripuisse despretis a patre liberis et econtra; et hoc non, quod cuipiam eorum damnum aliquod vel iniuria illata fuerit. Immo ad quoscumque appuli et quibuscum verbum facere potui, quicquid habebam, sum elargitus: pannum aliaque permulta nulla mihi facta versura. Sed sunt natura pavidi ac timidi.

Ceterum ubi se cernunt tutos, omni metu repulso, sunt admodum simplices ac bonae fidei et in omnibus, quae habent, liberalissimi. Roganti, quod possidet, inficiatur nemo. Quin ipsi nos ad id poscendum invitant. Maximum erga omnes amorem prae se ferunt. Dant quaeque magna pro parvis, minima licet re, nihilove contenti. Ego attamen prohibui, ne tam minima et nullius precii hisce darentur, ut sunt lancis, parapsidum vitrique fragmenta, item clavi, ligulae, quamquam, si hoc poterant adipisci, videbatur eis pulcherrima mundi possidere iocalia. Accidit enim quendam navitam tantum auri pondus habuisse pro una ligula, quanti sunt tres aurei solidi, et sic alios pro aliis minoris precii, praesertim pro blanquis novis et quibusdam nummis aureis, pro quibus habendis dabant, quicquid petebat venditor, puta unciam cum dimidia et duas auri vel triginta et quadraginta bombicis pondo, quam ipsi iam noverant.

Item arcuum, amphorae hidriae doliique fragmenta bombice et auro tamquam bestiae comparabant. Quod quia iniquum sane erat, vetui dedique eis multa pulchra et grata, quae mecum tuleram, nullo interveniente praemio, ut eos mihi facilius conciliarem fierentque christicolae et ut sint proni in amorem erga Regem, Reginam principesque nostros et universas gentes Hispaniae ac studeant perquirere et coacervare eaque nobis tradere, quibus ipsi affluunt et nos magnopere indigemus.

Nullam ii norunt idolatriam, immo firmissime credunt omnem vim, omnem potentiam, omnia denique bona esse in coelo meque inde cum his navibus et nautis descendisse atque hoc animo ubique (ibi) fui susceptus, postquam metum repulerant. Nec sunt segnes aut rudes, quin summi ac perspicacis ingenii et homines, qui transfretant mare illud. Non sine admiratione uniuscuiusque rei rationem reddunt, sed nunquam viderunt gentes vestitas neque naves huiusmodi. Ego statim atque ad mare illud perveni, e prima insula quosdam Indos violenter arripui, qui ediscerent a nobis et nos pariter docerent ea, quorum ipsi in hisce partibus cognitionem habebant. Et ex voto successit, nam brevi nos ipsos et hi nos tum gestu ac signis, tum verbis intellexerunt magnoque nobis fuere emolumento. Veniunt modo mecum tamen, qui semper putant me desiluisse e coelo, quamvis diu nobiscum versati fuerint hodieque versentur. Et ii erant primi, qui id, quodcumque appellabamus, nuntiabant, alii deinceps aliis elata voce dicentes. „Venite, venite et videbitis gentes ethereas.“ Quamobrem tam feminae quam viri, quam impuberes, quam adulti, tam iuvenes, quam senes deposita formidine paulo ante concepta nos certatim visebant magna iter stipante caterva aliis cibum, aliis potum afferentibus maximo cum amore ac benevolentia incredibili.

Habet unaquaeque insula multas scaphas solidi ligni, etsi angustas, longitudine tamen ac forma nostris biremibus similes cursu autem velociores. Reguntur remis tantummodo. Harum quaedam sunt magnae, quaedam parvae, quaedam in medio consistunt, plures tamen biremi, quae remigentur duodeviginti transtris, maiores. Cum quibus in omnes illas insulas, quae innumerae sunt, traicitur, cumque his suam mercaturam exercent et inter eos commercia fiunt. Aliquas ego harum biremium seu scapharum vidi, quae vehebant septuaginta et octuaginta remiges.

In omnibus his insulis nulla est diversitas inter gentis effigies, nulla in moribus atque loquela. Quin omnes se intelligunt adinvicem. Quae res perutilis est ad id, quod serenissimum Regem nostrum exoptare praecipue reor, scilicet eorum ad sanctam Christi fidem conversionem. Cui quidem, quantum intelligere potui, facillimi sunt et proni.

Dixi, quemadmodum sum progressus antea insulam Iohannam per rectum tramitem occasus in orientem miliaria CCCXXII. Secundum quam viam et intervallum itineris possum dicere hanc Iohannam esse maiorem Anglia et Scotia simul. Namque ultra dicta CCCXXII. passuum milia in ea parte, quae ad occidentem prospectat, duae, quas non petii, supersunt provinciae, quarum alteram Indi Anan vocant, cuius accolae caudati nascuntur. Tenduntur in longitudinem ad miliaria. CLXXX, ut ab his, quos veho mecum, Indis percepi, qui omnes has callent insulas.

Hispanae vero ambitus maior est tota Hispania a Cologna usque ad Fontem Rabidum (desde Colibre,  [en Cataluña, cerca de Perpiñan] por costa de mar, hasta Fuente Rabia, en Vizcaya). Hincque facile arguitur, quod quartum eius latus, quod ipse per rectam lineam occidentis in orientem traieci, miliaria continet DXL. Haec insula est affectanda et affectata non spernenda. In qua - etsi aliarum omnium, ut dixi, pro Invictissimo Rege nostro solemniter possessionem accepi, earumque imperium dicto Regi penitus committitur - in oportuniore tamen loco atque omni lucro et commercio condecenti, cuiusdam magnae villae, cui Nativitatis domini nomen dedimus, possessionem peculiariter accepi. Ibique arcem quandam erigere extemplo iussi, quae modo iam debet esse peracta. In qua homines necessarii sunt visi cum omni armorum genere et ultra annum victu oportuno reliqui, item quandam caravellam et pro aliis construendis tam in hac arte quam in ceteris peritos ac eiusdem insulae Regis erga nos benevolentiam et familiaritatem incredibilem. Sunt enim gentes illae amabiles admodum et benignae eo, quam Rex praedictus me fratrem suum dici gloriabatur. Et si animum revocarent et his, qui in arce manserunt, nocere velint, nequeunt, quia armis carent, nudi incedunt et nimium timidi. Ideo dictam arcem tenentes dumtaxat possunt totam eam insulam nullo sibi imminente discrimine, dummodo leges, quas dedimus, ac regimen non excedant, facile detinere.

In omnibus his insulis, ut intellexi, quisque uni tantum coniugi acquiescit praeter principes aut reges, quibus viginti habere licet. Feminae magis quam viri laborare videntur nec bene potui intelligere, an habeant bona propria. Vidi enim, quod unus habebat, aliis impartiri, praesertim dapes, obsonia et huiusmodi. Nullum apud eos monstrum repperi, ut plerique existimabant, sed homines magnae reverentiae atque benignos. Nec sunt nigri velut Aethiopes. Habent crines planos ac demissos. Non degunt, ubi radiorum solaris emicat calor. Permagna namque hic est solis vehementia, propterea ab aequinoctiali linea distat (uti videtur) gradus sex et viginti. Ex montium acuminibus maximum quoque viget frigus, sed id quidem moderantur Indi tum loci consuetudine, tum rerum calidissimarum, quibus frequenter et luxuriose vescuntur, praesidio.

Itaque monstra aliqua non vidi neque eorum alicubi habui cognitionem, excepta quadam insula Charis nuncupata, quae secunda ex Hispana in Indiam transfretantibus existit. Quam gens quaedam a finitimis habita ferocior incolit. Hi carne humana vescuntur. Habent praedicti biremium genera plurima, quibus in omnes Indicas insulas traiciunt, depraedant surripiuntque quaecumque possunt. Nihil ab aliis differunt, nisi quod gerunt more femineo longos crines. Utuntur arcubus et spiculis arundineis fixis (ut diximus) in grossiore parte attenuatis hastilibus; ideoque habentur feroces. Quare ceteri Indi inexhausto metu plectuntur. Sed hos ego nihili facio plus quam alios. Hi sunt, qui coeunt cum quibusdam feminis, quae solae insulam Matheunin, primam ex Hispana in Indiam traicientibus, habitant. Hae autem feminae nullum sui sexus opus exercent. Utuntur enim arcubus et spiculis, sicuti de earum coniugibus dixi. Muniunt sese laminis aeneis, quarum maxima apud eas copia exsistit. Aliam mihi insulam affirmant supradicta Hispana maiorem, eius incolae carent pilis auroque inter alias potissimum exuberat. Huius insulae et aliarum, quas vidi, homines mecum porto, qui horum, quae dixi, testimonium perhibent.

Denique, ut nostri discessus et celeris reversionis compendium ac emolumentum brevibus astringam, hoc polliceor: me nostris Regibus invictissimis parvo eorum fultum auxilio tantum auri daturum, quantum eis fuerit opus, tantum vero aromatum, bombicis, masticis, quae apud Chium dumtaxat invenitur, tantumque ligni aloes, tantum servorum hydolatrarum/hydolatrorum/hydrophilatorum/ydolatrarum (span.: idólatras), quantum eorum maiestas voluerit exigere. Item reubarbarum et alia aromatum genera, quae hi, quos in dicta arce reliqui, iam invenisse atque inventuros existimo, quandoquidem ego nullibi magis sum moratus, nisi quantum me coegerunt venti, praeterquam in villa Nativitatis, dum arcem condere et tuta omnia esse providi. Quae etsi maxima et inaudita sunt, multo tamen maiora forent, si naves mihi (ut ratio exigit) subvenissent.

Verum multum ac mirabile hoc nec nostris meritis correspondens, sed sanctae Christianae fidei nostrorumque Regum pietati ac religioni, quia, quod humanus consequi non poterat intellectus, id humanis concessit divinus. Solet enim deus servos suos, quique sua praecepta diligunt, etiam in impossibilibus exaudire, ut nobis in praesentia contigit, qui ea consecuti sumus, quae hactenus mortalium vires minime attigerant. Nam si harum insularum quicpiam aliqui scripserunt aut locuti sunt, omnes per ambages et coniecturas, nemo se eas vidisse asserit, unde prope videbatur fabula. Igitur Rex et Regina, principes ac eorum regna felicissima cunctaeque aliae Christianorum provinciae Salvatori domino nostro Iesu Christo agamus gratias, qui tanta nos victoria munereque donavit. Celebrentur processiones, peragantur solemnia sacra festaque fronde velentur delubra. Exsultet Christus in terris, quemadmodum in coelis exsultat, cum tot populorum perditas ante hac animas salvatum iri praevidet. Laetemur et nos tum propter exaltationem nostrae fidei, tum propter rerum temporalium incrementa, quorum non solum Hispania, sed universa Christianitas est futura particeps.

Haec ut gesta sunt sic breviter enarrata. Vale.

Ulisbonae, pridie Idus Martii.

Christoforus Colom, Oceanicae classis Praefectus

Übersetzung

Literatur


HOME  Home         LATEIN  Schriftsteller