Ovid, Metamorphosen 1, 568–621
Io
Hexameter
Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !
Sprechpausen (Zäsuren):
1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria)
ǁ2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria) ǁ
3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur (κατὰ τρίτον τροχαῖον) ǁ
4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria) ǁ
5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese ǁ
6. - Interpunktionszäsur: ǁ
7. - weibliche Zäsuren:
trochäische Zäsur (κατὰ τρίτον τροχαῖον) ǁ
nach der 1. Kürze des 2. Versfußes |
nach der 1. Kürze des 4. Versfußes |
568 Est nemus Haemoniae, ǁ praerupta quod ǁ undique claudit
silva: vocant ǁ Tempe; ǁ per quae ǁ Peneos ab imo
570 effusus ǁ Pindo ǁ spumosis ǁ volvitur undis
deiectuque | gravi ǁ tenues ǁ agitantia fumos
nubila conducit ǁ summisqu(e) adspergine silvis
impluit et ǁ sonitu ǁ plus quam ǁ vicina fatigat:
haec domus, haec ǁ sedes, ǁ haec sunt ǁ penetralia magni
575 amnis, in his ǁ residens ǁ facto ǁ de ǁ cautibus antro,
undis iura | dabat ǁ nymphisque | colentibus undas.
conveniunt ǁ illuc ǁ popularia ǁ flumina primum,
nescia, gratentur ǁ consolenturne parentem,
populifer ǁ Sperchios ǁ et inrequietus Enipeus
580 Apidanosque | senex ǁ lenisqu(e) Amphrysos et Aeas,
moxqu(e) amnes ǁ alii, ǁ qui, qua ǁ tulit ǁ inpetus illos,
in mare deducunt ǁ fessas ǁ erroribus undas.
Inachus unus | abest ǁ imoque | reconditus antro
fletibus auget aquas ǁ natamque miserrimus Io
585 luget ut amissam: ǁ nescit, ǁ vitane fruatur
an sit apud ǁ manes; ǁ sed quam ǁ non ǁ invenit usquam,
esse putat ǁ nusqu(am) atqu(e) animo peiora veretur.
Viderat a ǁ patrio ǁ redeuntem ǁ Iuppiter illam
flumin(e) et 'o ǁ virgo ǁ Iove digna | tuoque beatum
590 nescio quem ǁ factura ǁ toro, ǁ pete' ǁ dixerat 'umbras
altorum ǁ nemor(um)' [et ǁ nemorum ǁ monstraverat umbras]
'dum calet, et ǁ medio ǁ sol est ǁ altissimus orbe!
quodsi sola ǁ times ǁ latebras ǁ intrare ferarum,
praeside tuta | deo ǁ nemorum ǁ secreta subibis,
595 nec de plebe | deo, ǁ sed qui ǁ caelestia magna
sceptra manu ǁ teneo, ǁ sed qui ǁ vaga ǁ fulmina mitto.
ne fuge me!' ǁ fugiebat ǁ enim. ǁ iam ǁ pascua Lernae
consitaqu(e) arboribus ǁ Lyrcea reliquerat arva,
cum deus inducta ǁ latas ǁ caligine terras
600 occuluit ǁ tenuitque ǁ fugam ǁ rapuitque pudorem.
Interea ǁ medios ǁ Iuno ǁ despexit in Argos
et noctis ǁ faciem ǁ nebulas ǁ fecisse volucres
sub nitido ǁ mirata ǁ die, ǁ non ǁ fluminis illas
esse, nec umenti ǁ sensit ǁ tellure remitti;
605 atque suus ǁ coniunx ǁ ubi sit ǁ circumspicit, ut quae
deprensi ǁ totiens ǁ iam nosset ǁ furta mariti.
quem postquam ǁ caelo ǁ non repperit, ǁ 'aut ego fallor
aut ego laedor' ait ǁ delapsaqu(e) ab ǁ aethere summo
constitit in ǁ terris ǁ nebulasque recedere iussit.
610 coniugis adventum ǁ praesenserat ǁ inque nitentem
Inachidos ǁ vultus ǁ mutaverat ǁ ille iuvencam;
bos quoque formosa (e)st. ǁ speciem ǁ Saturnia vaccae,
quamqu(am) invita, | probat ǁ nec non, ǁ et ǁ cuius et unde
quove sit armento, ǁ veri ǁ quasi ǁ nescia quaerit.
615 Iuppiter e ǁ terra ǁ genitam ǁ mentitur, ut auctor
desinat inquiri: ǁ petit hanc ǁ Saturnia munus.
quid faciat? ǁ crudele ǁ suos ǁ addicer(e) amores,
non dare suspectum (e)st: ǁ Pudor est, ǁ qui ǁ suadeat illinc,
hinc dissuadet | Amor. ǁ victus ǁ Pudor ǁ esset Amore,
620 sed leve si ǁ munus ǁ sociae ǁ generisque torique
vacca negaretur, ǁ poterat ǁ non ǁ vacca videri!