Horaz, Carmen 2, 16
Zufriedenheit
Sapphische Strophe
Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !
1 Otium divos ǁ rogat in patenti
prensus Aegaeo, ǁ simul atra nubes
condidit lunam ǁ neque certa fulgent
sidera nautis;
5 otium bello ǁ furiosa Thrace,
otium Medi ǁ pharetra decori,
Grosphe, non gemmis ǁ neque purpura ve-
nale nequ(e) auro.
Non enim gazae ǁ neque consularis
10 summovet lictor ǁ miseros tumultus
mentis et curas ǁ laqueata circum
tecta volantis.
Vivitur parvo ǁ bene, cui paternum
splendet in mensa ǁ tenui salinum
15 nec levis somnos ǁ timor aut cupido
sordidus aufert.
Quid brevi fortes ǁ iaculamur aevo
multa? Quid terras ǁ alio calentis
sole mutamus? ǁ Patriae quis exul
20 se quoque fugit?
Scandit aeratas ǁ vitiosa navis
cura nec turmas ǁ equitum relinquit,
ocior cervis ǁ et agente nimbos
ocior Euro.
25 Laetus in praesens ǁ animus quod ultra (e)st
oderit curar(e) ǁ et amara lento
temperet risu: ǁ nihil est ab omni
parte beatum.
Abstulit clarum ǁ cita mors Achillem,
30 longa Tithonum ǁ minuit senectus,
et mihi forsan, ǁ tibi quod negarit,
porriget hora.
Te greges centum ǁ Siculaeque circum
mugiunt vaccae, ǁ tibi tollit hinnit(um)
35 apta quadrigis ǁ equa, te bis Afro
murice tinctae
vestiunt lanae; ǁ mihi parva rur(a) et
spiritum Graiae ǁ tenuem Camenae
Parca non mendax ǁ dedit et malignum
40 spernere volgus