CATULL, c.76
Trennung von Lesbia
Elegisches Distichon
Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !
Si qua recordanti ǁ benefacta priora voluptas
est homini, cum se ‖ cogitat esse pium,
nec sanctam ǁ violasse ǁ fidem, ǁ nec ǁ foedere nullo
div(um) ad fallendos ǁ numin(e) abus(um) homines,
multa parata | manent ‖ in long(a) aetate, Catulle,
ex hoc ingrato ‖ gaudi(a) amore tibi.
nam quaecumqu(e) homines ‖ bene cuiqu(am) aut ǁ dicere possunt
aut facer(e), haec a te ‖ dictaque factaque sunt.
omnia qu(ae) ingratae ‖ perierunt ǁ credita menti.
quare iam te cur ‖ amplius excrucies?
quin t(u) anim(o) offirmas ‖ atqu(e) istinc ǁ teque reducis,
et dis invitis ‖ desinis esse miser?
difficile (e)st ‖ longum ǁ subito ‖ deponer(e) amorem,
difficile (e)st, ver(um) hoc ‖ qua lubet efficias:
una salus ǁ haec est. ‖ hoc est ǁ tibi ǁ pervincendum,
hoc facias, siv(e) id ‖ non pote sive pote.
o di, si ‖ vestrum (e)st ‖ miserer(i), aut ǁ si quibus umquam
extremam i(am) ips(a) in ‖ morte tulistis opem,
me miser(um) aspicit(e) et, ‖ si vitam ǁ puriter egi,
eripit(e) hanc pestem ‖ perniciemque mihi,
quae mihi subrepens ‖ imos ǁ ut ǁ torpor in artus
expulit ex omni ‖ pectore laetitias.
non i(am) illud ǁ quaero, ‖ contra ǁ m(e) ut ǁ diligat illa,
aut, quod non potis est, ‖ esse pudica velit:
ipse valer(e) opt(o) et ‖ taetr(um) hunc ǁ deponere morbum.
o di, reddite m(i) hoc ‖ pro pietate mea.