Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Tibull, I 3, 35 - 50

Das goldene Zeitalter

 

Versmaß : Elegisches Distichon

 

 

 

 

quam bene Saturno || vivebant rege, priusquam

    tellus in longas || est patefacta vias!

nondum caeruleas || pinus contempserat undas,

    effusum ventis || praebueratque sinum,

nec vagus ignotis || repetens compendia terris

    presserat externa || navita merce ratem.

illo non validus || subiit iuga tempore taurus,

    non domito frenos || ore momordit equus,

non domus ulla fores habuit, || non fixus in agris

    qui regeret certis || finibus arva, lapis.

ipsae mella dabant quercus, || ultroque ferebant

    obvia securis || ubera lactis oves.

non acies, || non ira fuit, || non bella, nec ensem

    immiti saevus || duxerat arte faber.

nunc Iove sub domino || caedes et vulnera semper,

    nunc mare, nunc leti || mille repente viae

 


 

HOME  Home       VERSLEHRE Verslehre