Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


OVID, Metamorphosen III, 370 - 406          

Echo und Narcissus

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Erg(o) ubi Narcissum ǁ per devia rura vagantem

vidit et incaluit, ǁ sequitur vestigia furtim,

quoque magis ǁ sequitur, ǁ flamma ǁ propiore calescit,

non aliter ǁ quam cum summis ǁ circumlita taedis

admotas rapiunt ǁ vivacia sulphura flammas.

o quotiens ǁ voluit ǁ blandis ǁ accedere dictis

et mollis ǁ adhibere preces! ǁ natura repugnat

nec sinit, incipiat, ǁ sed, quod sinit, ǁ illa parata (e)st

exspectare sonos, ǁ ad quos sua verba remittat.

forte puer comitum ǁ seductus ab agmine fido

dixerat: 'ecquis adest?' ǁ et 'adest' responderat Echo.

hic stupet, utque (a)ciem ǁ partes dimittit in omnes,

voce 'veni!' ǁ magna ǁ clamat: ǁ vocat illa vocantem.

respicit et ǁ rursus ǁ nullo ǁ veniente 'quid' inquit

'me fugis?' et totidem, ǁ quot dixit, ǁ verba recepit.

perstat et alternae ǁ deceptus imagine vocis

'huc coeamus' ait, ǁ nullique libentius umquam

responsura sono ǁ 'coeamus'ǁ rettulit Echo

et verbis ǁ favet ipsa suis ǁ egressaque silva

ibat, ut iniceret ǁ sperato bracchia collo;

ille fugit ǁ fugiensque 'manus ǁ conplexibus aufer!

Ant(e)' ait 'emoriar, ǁ quam sit tibi copia nostri';

rettulit illa nihil ǁ nisi 'sit tibi copia nostri!'

spreta latet silvis ǁ pudibundaque frondibus ora

protegit et solis ǁ ex illo vivit in antris;

sed tamen haeret amor ǁ crescitque dolore repulsae;

extenuant ǁ vigiles corpus ǁ miserabile curae

adducitque cutem ǁ macies et in aera sucus

corporis omnis abit; ǁ vox tant(um) atqu(e) ossa supersunt:

vox manet, ossa ferunt ǁ lapidis traxisse figuram.

inde latet silvis ǁ nulloqu(e) in monte videtur,

omnibus auditur: ǁ sonus est, ǁ qui vivit in illa.

Sic hanc, sic ǁ alias ǁ undis ǁ aut montibus ortas

luserat hic nymphas, ǁ sic coetus ante viriles;

inde manus aliquis ǁ despectus ad aethera tollens

'sic amet ipse licet, ǁ sic non potiatur amato!'

dixerat: adsensit ǁ precibus ǁ Rhamnusia iustis.

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre