Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


HORAZ, Oden I 1

An Maecenas

 

Erste asklepiadeische Strophe:

Asklepiadeus

 
    

 

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

  Maecenas atavis ǁ edite regibus,
 
o et praesidi(um) et
ǁ dulce decus meum,
  sunt quos curriculo
ǁ pulver(em) Olympicum
  collegisse iuvat
ǁ metaque fervidis
  evitata roti
s ǁ palmaque nobilis
  t
errarum domino
s ǁ evehit ad deos;
  hunc, si mobilium
ǁ turba Quiritium
  certat tergeminis
ǁ toller(e) honoribus;
  illum, si proprio
ǁ condidit horreo
  quicquid de Libycis
ǁ verritur areis.
  Gaudentem patrios
ǁ findere sarculo
  agros Attalicis
ǁ condicionibus
  numquam demoveas,
ǁ ut trabe Cypria
  Myrtoum pavidus
ǁ nauta secet mare.
  Luctant(em) Icariis
ǁ fluctibus Africum
  mercator metuens
ǁ oti(um) et oppidi
  laudat rura sui;
ǁ mox reficit rates
  quassas, indocilis
ǁ pauperiem pati.
  Est, qui nec veteris
ǁ pocula Massici
  nec partem solido
ǁ demere de die
  spernit, nunc viridi
ǁ membra sub arbuto
  stratus, nunc ad aquae
ǁ lene caput sacrae.
  Multos castra iuvant
ǁ et lituo tubae
  permixtus sonitus
ǁ bellaque matribus
  detestata. Manet
ǁ sub Iove frigido
  venator tenerae
ǁ coniugis inmemor,
  seu visa (e)st catulis
ǁ cerva fidelibus,
  seu rupit teretes
ǁ Marsus aper plagas.
  Me doctar(um) hederae
ǁ praemia frontium
  dis miscent superis,
ǁ me gelidum nemus
  Nympharumque leves
ǁ cum Satyris chori
  secernunt populo,
ǁ si neque tibias
  Euterpe cohibet
ǁ nec Polyhymnia
  Lesboum refugit
ǁ tendere barbiton.
  Quod si me lyricis
ǁ vatibus inseres,
  sublimi feriam
ǁ sidera vertice.


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre