Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


HORAZ, Oden I, 14

Dem Staatsschiff droht Schiffbruch

 

Dritte asklepiadeische Strophe:

 

 

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

 

O navis, referent || in mare te novi 
fluctus. O quid agis? || Fortiter occupa 
   portum. Nonne vides u
      nudum remigio latus, 

et malus celeri || saucius Africo 
antemnaque gemant || ac sine funibu
   vix durare carinae 
      possint imperiosiu

aequor? Non tibi sunt || integra lintea
non di, quos iterum || pressa voces malo
  Quamvis Pontica pinus, 
     silvae filia nobilis, 

iactes et genus et || nomen inutile
nil pictis timidus || navita puppibu
   fidit. Tu, nisi venti
     debes ludibrium, cave

Nuper sollicitum || quae mihi taedium, 
nunc desiderium || curaque non levis, 
  interfusa nitenti
     vites aequora Cycladas. 

 


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre