Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


 
HORAZ, Oden I, 10
 
An Merkur


Erste sapphische Strophe:

3x Sapphischer Elfsilbler + Versus Adonius (Wortbetonung = Versbetonung)

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

 1   Mercuri, facunde || nepos Atlantis,

 2   qui feros cultus || hominum recentum

 3   voce formasti || catus et decorae

 4         more palaestrae,

 

 5   te canam, magni || Iovis et deorum

 6   nuntium curvaeque || lyrae parentem,

 7   callidum - quidquid || placuit - iocoso

 8         condere furto.

 

 9   Te, boves olim || nisi reddidisses

10  per dol(um) amotas, || puerum minaci

11  voce dum terret, || viduus pharetra

12        risit Apollo.

 

13  Quin et Atridas || duce te superbos

14  Ilio dives || Priamus relicto

15  Thessalosqu(e) ignis || et iniqua Troiae

16        castra fefellit.

 

17  Tu pias laetis || animas reponis

18  sedibus virgaque || levem coerces

19  aurea turbam, || superis deorum

20       gratus et imis.



HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre