Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


 

ZWISCHENKLAUSUR WS 65/66

 

1a) Nonne vobis quoque persuasum est nostra, qui saeculo vicesimo post Christum natum vivimus , tanti interesse ad humanitatem intellegere, quid antiqui philosophi cogitavissent, quanti interfuisse eorum, qui Augustini aetate vixerunt.

 b) Itaque nos, qui antiquarum litterarum studium profitemur, decet summa cum diligentia opera legere Ciceronis, cuius etsi eloquentia nobis admirationi esse solet, gloriae ab aliis obtrectabatur, quin etiam maledicebatur.

 c) Virorum autem, quibus fortuna favit, omnibus temporibus gloriam constat fuisse semperque fore invidiae. Et Croesum et Gygem, ut exemplum afferam (exemplo utar), diis ipsis odio fuisse Graeci putabant

2.)  Cum Quintilius, ut erat frigoris laborumque patiens, ephippio uti turpissimum putavit, eius socii, qui maxime effeminati erant et officii neglegentes et laborum fugientes et deorum (dei) non metuentes interdum se praebebant. Iidem maximo amore sui affecti dissimillimi Quintilii erant, qui aliorum utilitatis, etsi fuit ipsi non emolumento tantum studiosus erat.

3a) Cum hostium pars exercitus, qui trecentorum quinquaginta equitum fuit frustra in vicinos vicos frumentandi aquandique causa dimissa esset militibus equis suffossis vescendum erat. Unus ex equitibus fame laborans pisces putidos ovaque avium edisse dicitur.

 b) Denique virorum animi maesti erant, quod et oratores eorum, qui indutias petiverant, infectis rebus reverterant neque aut pricipes iure iurando fidem agros attribuendi fecerant aut ulla condicione usi erant aut condicionem tulerant ipsi.

 c) Nonnulli igitur centurionum legatis, quod neglegentes fuissent crimini dederant et eos ignaviae, improbitatis, pecuniae captae accusare, quin etiam iis aqua ignique interdicendi consilium capere voluerunt. Ne multis verbis dicam militiae piguit eos taeduitque belli.

4.) Mercatoris domum, quae primo quindecim milibus denarium aestimata est, postea minoris veniit (venibat), ter in mense coniurati convenisse dicuntur.

5.) forium magnificentissimarum; equo celeri; supplectile (i) idonea magis, maxime; ne secueris! + noli secare! tostum erat; spargemini; combureremus.

 

Text

Stilübungen


HOME  HOME        GRAMMATIK  GRAMMATIK