Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


 

NACHKLAUSUR WS 65/66

 

 1) Dux Gallorum nobiles, quos virtute maiorum suorum semper dignos se praestitisse supra demonstravimus, clam domum parentum suorum coactos adhortatus est, ut tot iniuriis annis proximis acceptis se duce occasione sui in perpetuum liberandi atque Romanos ulciscendi uterentur.

 2) Occasio eius ducis utendi subito oblata est.

 3) Milites illa in aestate iter vicenum quinum milium passuum senis horis fecisse Caesar de bello Gallico commentariis, qui dicuntur, refert.

 4) Speremus fore, ut istos homines improbitatis suae paeniteat, ne diutius omnibus odio sint!

 5) Facite, ne obtrectetis nobis (cavete...), nam vos, qui semper eadem sensistis atque nos, ipsos verum dixisse iuraturos vos fuisse scimus, si, ut iuraretis, admoniti essetis!

 6) Quis vestrum scit, qui menses tricenum dierum sint?

 7) Medici aegri mortem providentes ei moriendum tamen negabunt.

 8) Quam studiosus Cicero fuerit bibliothecae comparandae atque exornandae multis ex epistulis ad Atticum scriptis apparet.

 9) Quomodo Caesar classem ad Britanniam appulerit
Idoneam tempestatem nactus Caesar Cantium adiit, quo omnes e Gallia venientes naves appellabantur, quod a.d.VI.Kal.Sept. anno a.Chr.n. quinquagesimo quinto factum est. Neque vero milites navibus in terram egredi poterant, quod ibi omnibus in collibus, quibus mare tam anguste, ut in litus telum adigi posset, conclusum erat, expositas Britannorum copias armatas conspexerunt. Ea de causa Caesar ab eo loco septem fere milia passuum provectus apertum ac planum litus invenit. Sed contra eius opinionem naves propter magnitudinem suam nisi in alto constitui non poterant, ut militibus de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum militibus hostium, qui ex arrido facile aggressi accedere prohibuerunt. esset pugnandum. Britanni autem locorum non ignari in aquam equis vecti omnibus membris suis expeditis sagittas telaque in Romanos conicere nuntiabantur. Milites vero Romani impetum facere cunctabantur, cum miles, qui decimae legionis aquilam ferebat de nave desiluit et clamans, illi si digni esse vellent, qui milites Romani appellerentur, se sequerentur, hostes petivit.

10) cuiusque; utrique; deterior + deterrimus; ne nostri oblitus sis + noli nostri oblivisci! sarcire, sarciri, sarsisse, sartum esse, sartutum esse, sartum iri; indignetur; iis temperatum esset.

 

Text

Stilübungen


HOME  HOME        GRAMMATIK  GRAMMATIK