Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


VERGIL, Aeneis IV 259 - 295

Merkur erinnert Aeneas an seine Aufgabe

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Ut prim(um) alatis ǁ tetigit magalia plantis,
Aenean ǁ fundant(em) arces ǁ ac tecta novantem
c
onspicit; ǁ atqu(e) illi ǁ stellatus iaspide fulva
ensis erat,
ǁ Tyrioqu(e) ardebat murice laena
demiss(a) ex umeris,
ǁ dives quae munera Dido
fecerat,
ǁ et tenui ǁ telas ǁ discreverat auro.
Continu(o) invadit:
ǁ "Tu nunc Karthaginis altae
fundamenta locas,
ǁ pulchramqu(e) uxorius urbem
exstruis?
ǁ heu, ǁ regni rerumqu(e) oblite tuarum!
Ipse deum
ǁ tibi me claro ǁ demittit Olympo
regnator,
ǁ cael(um) ac terras ǁ qui numine torquet;
ips(e) haec ferre iubet
ǁ celeris mandata per auras:     

Quid struis? ǁ aut qua spe ǁ Libycis teris otia terris?
Si te nulla movet ǁ
tantarum gloria rerum,
[nec super ipse tua ǁ
moliris laude laborem,]
Ascanium ǁ
surgent(em) ǁ et spes heredis Iuli
respice,
ǁ cui ǁ regn(um) Italiae ǁ Romanaque tellus
debentur." ǁ
Tali ǁ Cyllenius ore locutus
mortalis ǁ
visus ǁ medio ǁ sermone reliquit,
et procul in ǁ
tenu(em) ex oculis ǁ evanuit auram.
 

 

Aeneas entscheidet sich

 

At ver(o) Aeneas ǁ aspect(u) obmutuit amens,
arrectaequ(e) ǁ
horrore com(ae) et ǁ vox faucibus haesit.
Ardet abire fuga ǁ
dulcisque relinquere terras,
attonitus
tanto ǁ monit(u) imperioque deorum.
Heu quid agat? ǁ
Quo nunc ǁ regin(am) ambire furentem
audeat adfatu? ǁ
Quae prim(a) exordia sumat?
Atqu(e) animum ǁ
nunc huc ǁ celerem, ǁ nunc dividit illuc,
in partisque rapit ǁ
varias perqu(e) omnia versat.
Haec alternanti ǁ
potior sententia visa (e)st:
Mnesthea Sergestumque vocat ǁ
fortemque Serestum,
class(em) aptent taciti ǁ
sociosqu(e) ad litora cogant,
arma parent ǁ
et, quae  rebus ǁ sit causa novandis,
dissimulent; ǁ
ses(e) interea, ǁ quand(o) optuma Dido
nesciat et tantos ǁ
rumpi non speret amores,
temptatur(um) aditus ǁ
et quae mollissima fandi
tempora,
ǁ quis rebus ǁ dexter modus. Ocius omnes
imperio ǁ
laeti parent ǁ ac iussa facessunt.

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre