Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Vergil, Aeneis VI, 450 -476

Dido in der Unterwelt

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Inter quas ǁ Phoenissa recens ǁ a volnere Dido

errabat ǁ silv(a) in magna. ǁ quam Troius heros
ut primum iuxta ǁ stetit adgnovitque per umbras
obscuram,
ǁ qualem ǁ primo ǁ qui surgere mense
aut videt aut ǁ vidisse putat ǁ per nubila lunam,

demisit lacrimas ǁ dulciqu(e) adfatus amore (e)st:

Infelix ǁ Dido, ǁ verus ǁ mihi nuntius ergo

venerat exstinctam ǁ ferroqu(e) extrema secutam?

Funeris heu ǁ tibi causa fui? ǁ Per sidera iuro,

per superos ǁ et, siqua fides ǁ tellure sub ima (e)st:

invitus, ǁ regina, tuo ǁ de litore cessi.

Sed me iussa deum, ǁ quae nunc has ire per umbras,

per loca senta situ ǁ cogunt noctemque profundam,

imperiis ǁ egere suis; ǁ nec credere quivi

hunc tantum tibi me ǁ discessu ferre dolorem.

Siste gradum ǁ tequ(e) aspectu ǁ ne subtrahe nostro!

Quem fugis? ǁ Extremum ǁ fato, ǁ quod t(e) adloquor, hoc est.”

Talibus Aeneas ǁ ardent(em) et torva tuentem

lenibat ǁ dictis animum ǁ lacrimasque ciebat.

Illa solo ǁ fixos oculos ǁ aversa tenebat

nec magis incepto ǁ voltum sermone movetur,
quam si dura silex
ǁ aut stet Marpesia cautes.
Tandem corripuit
ǁ ses(e) atqu(e) inimica refugit
in nemus umbriferum,
ǁ coniunx ubi pristinus illi
respondet curis
ǁ aequatque Sychaeus amorem.
Nec minus Aeneas
ǁ casu concussus iniquo
prosequitur lacrimis
ǁ long(e) et miseratur euntem.

 


HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre