Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


VERGIL, Aeneis II 201 -245

Laocoon

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

Laocoon, ǁ ductus ǁ Neptuno sorte sacerdos,
sollemnis ǁ taur(um) ingentem ǁ mactabat ad aras.
Ecc(e) autem ǁ gemin(i) a Tenedo ǁ tranquilla per alta
- horresco referens ǁ - immensis orbibus angues
incumbunt pelago, ǁ pariterqu(e) ad litora tendunt;
pectora quor(um) ǁ inter fluctus ǁ arrecta iubaeque
sanguineae ǁ superant undas; ǁ pars cetera pontum
pone legit, ǁ sinuatqu(e)  immensa volumine terga.
Fit sonitus ǁ spumante salo; ǁ iamqu(e) arva tenebant
ardentesqu(e) oculos ǁ suffecti sanguin(e) et igni
sibila lambebant ǁ linguis vibrantibus ora.
Diffugimus ǁ vis(u) exsangues: ǁ ill(i) agmine certo
Laocoonta petunt; ǁ et primum parva duorum
corpora natorum ǁ serpens amplexus uterque
implicat et miseros ǁ morsu depascitur artus;
post ips(um) auxilio ǁ subeunt(em) ac tela ferentem
corripiunt, ǁ spirisque ligant ǁ ingentibus; et iam
bis medi(um) amplexi, ǁ bis collo squamea circum
terga dati, ǁ superant capit(e) et ǁ cervicibus altis.
Ille simul ǁ manibus tendit ǁ divellere nodos
perfusus ǁ sanie vitt
as ǁ atroque veneno,
clamores ǁ simul horrendos ǁ ad sidera tollit,
quales mugitus, ǁ fugit cum saucius aram
taurus et incert(am) excussit ǁ cervice securim.
At gemini lapsu ǁ delubr(a) ad summa dracones
effugiunt ǁ saevaeque petunt ǁ Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae ǁ clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero ǁ tremefacta novus ǁ per pectora cunctis
insinuat pav
or et ǁ scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, ǁ sacrum qui cuspide robur
laeserit et tergo ǁ scelerat(am) intorserit hastam.
Ducend(um) ad sedes ǁ simulacr(um) orandaque divae
numina conclamant. ǁ *

Dividimus muros ǁ et moenia pandimus urbis.
Accingunt ǁ omnes operi ǁ pedibusque rotarum
subiciunt lapsus ǁ et stuppea vincula collo
intendunt. ǁ Scandit fatalis machina muros
fet(a) armis. ǁ Pueri ǁ circ(um) innuptaeque puellae
sacra canunt ǁ funemque manu ǁ contingere gaudent.
Illa subit ǁ mediaeque minans ǁ inlabitur urbi.
O patri(a),
ǁ o divum ǁ domus Ili(um) et incluta bello
moenia Dardanidum! ǁ Quater ips(o) in limine portae
substitit atqu(e) utero ǁ sonitum quater arma dedere:
instamus ǁ tamen inmemores ǁ caecique furore
et monstr(um) infelix ǁ sacrata sistimus arce.

 


 

HOME  Home       VERSLEHRE  Verslehre