Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


VERGIL, Aeneis I 81 - 158

Der Seesturm

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kü:rze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Haec ubi dicta, cavum ǁ conversa cuspide montem
impulit in ǁ latus ac venti ǁ velut agmine facto,
qua data porta, ruunt ǁ et terras turbine perflant.
Incubuere mari, ǁ totumqu(e) a sedibus imis
un(a) Eurusque Notusque ǁ ruunt ǁ creberque procellis
Africus et vastos ǁ volvunt ad litora fluctus;
insequitur ǁ clamorque virum ǁ stridorque rudentum.
Eripiunt ǁ subito ǁ nubes ǁ caelumque diemque
Teucror(um) ex oculis; ǁ ponto nox incubat atra.
Intonuere pol(i) et ǁ crebris micat ignibus aether,
praesentemque viris ǁ intentant omnia mortem.
Extempl(o) Aeneae ǁ solvuntur frigore membra:
ingemit et duplices ǁ tendens ad sidera palmas
talia voce refert: ǁ 'O terque quaterque beati,
quis ant(e) ora patrum ǁ Troiae sub moenibus altis
contigit oppeter(e)! O ǁ Danaum ǁ fortissime gentis
Tydide! ǁ Men(e) Iliacis ǁ occumbere campis
non potuisse, ǁ tuaqu(e) anim(am) hanc ǁ effundere dextra,
saevus ub(i) Aeacidae ǁ telo iacet Hector, ub(i) ingens
Sarpedon, ǁ ubi tot Simois ǁ correpta sub undis
scuta virum galeasqu(e) ǁ et fortia corpora volvit?'
Talia iactanti ǁ stridens ǁ Aquilone procella
vel(um) adversa ferit, ǁ fluctusqu(e) ad sidera tollit;
franguntur remi; ǁ tum pror(a) avertit et undis
dat latus; ǁ insequitur ǁ cumulo ǁ praeruptus aquae mons.
Hi summ(o) in fluctu ǁ pendent, ǁ his unda dehiscens
terr(am) inter ǁ fluctus aperit; ǁ furit aestus harenis.
Tres Notus abreptas ǁ in saxa latentia torquet - 
saxa vocant Itali ǁ mediis qu(ae) in fluctibus Aras
dors(um) immane mari ǁ summo - tres Eurus ab alto
in brevi(a) et ǁ Syrtis urget ǁ - miserabile visu -
inliditque vadis ǁ atqu(e) aggere cingit harenae.
Unam, quae Lycios ǁ fidumque vehebat Oronten,
ipsius ant(e) oculos ǁ ingens a vertice pontus
in puppim ferit: ǁ excutitur ǁ pronusque magister
volvitur in caput; ast ǁ illam ter fluctus ibidem
torquet agens circ(um) et ǁ rapidus vorat aequore vertex;
apparent ǁ rari nantes ǁ in gurgite vasto,
arma virum tabulaequ(e) ǁ et Troia gaza per undas.
Iam valid(am) Ilionei navem, ǁ iam fortis Achatae,
et, qua vectus Abas, ǁ et, qua grandaevus Aletes,
vicit hiems; ǁ laxis laterum ǁ compagibus omnes
accipiunt ǁ inimic(um) imbrem ǁ rimisque fatiscunt.
Interea magno ǁ misceri murmure pontum
emissamqu(e) hiemem ǁ sensit Neptunus et imis
stagna refusa vadis ǁ graviter commotus et alto
prospiciens summa ǁ placidum caput extulit unda.
Disiect(am) Aeneae ǁ toto videt aequore classem,
fluctibus oppressos ǁ Troas coelique ruina;
nec latuere doli ǁ fratrem Iunonis et irae.
Eur(um) ad se ǁ Zephyrumque vocat, ǁ de(h)inc talia fatur:
'Tantane vos ǁ generis ǁ tenuit ǁ fiducia vestri?
Iam caelum ǁ terramque meo ǁ sine numine, venti,
miscer(e) et tantas ǁ audetis tollere moles?
Quos ego - ! ǁ Sed motos ǁ praestat ǁ componere fluctus;
post mihi non ǁ simili poena ǁ commissa luetis.
Maturate fugam ǁ regiqu(e) haec dicite vestro:
non ill(i) imperium ǁ pelagi saevumque tridentem,
sed mihi sorte datum. ǁ Tenet ill(e) immania saxa,
vestras, Eure, domos; ǁ  illa se iactet in aula
Aeolus et clauso ǁ ventorum carcere regnet!'
Sic ait, ǁ et dicto ǁ citius tumid(a) aequora placat
collectasque fugat ǁ nubes solemque reducit.
Cymothoe simul et ǁ Triton adnixus acuto
detrudunt ǁ naves scopulo; ǁ levat ipse tridenti
et vastas ǁ aperit ǁ syrtes, ǁ et temperat aequor
atque rotis ǁ summas levibus ǁ perlabitur undas.
Ac veluti ǁ magn(o) in populo ǁ cum saepe coorta (e)st
seditio ǁ saevitqu(e) animis ǁ ignobile vulgus,
iamque faces ǁ et saxa volant, ǁ furor arma ministrat;
tum pietate grav(em) ac ǁ meritis si forte virum quem
conspexere, silent ǁ arrectisqu(e) auribus adstant;
ille regit ǁ dictis animos ǁ et pectora mulcet:
sic cunctus pelagi ǁ cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor ǁ caeloqu(e) invectus aperto
flectit equos ǁ curruque volans ǁ dat lora secundo.
Defess(i) Aeneadae, ǁ quae proxima litora, cursu
contendunt peter(e) et ǁ Libyae vertuntur ad oras.
 

HOME  Home       VERSLEHRE  Verslehre