Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Vergil, Aeneis VI, 684 - 702

Aeneas trifft seinen Vater Anchises in der Unterwelt

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Isqu(e) ubi tendent(em) adversum ǁ per gramina vidit

Aenean, ǁ alacris ǁ palmas utrasque tetendit,
effusaeque genis
ǁ lacrim(ae), et vox excidit ore:
"Venisti tandem,
ǁ tuaqu(e) exspectata parenti
vicit iter
ǁ durum pietas? ǁ Datur ora tueri,
nate,
ǁ tu(a) et ǁ notas audir(e) ǁ et reddere voces?
Sic equidem
ǁ duceb(a)m animo ǁ rebarque futurum,
tempora dinumerans
ǁ nec me mea cura fefellit.
Quas ego te terras
ǁ et quanta per aequora vectum
accipio!
ǁ quantis ǁ iactatum, ǁ nate, periclis!
Quam metui,
ǁ ne quid Libyae ǁ tibi regna nocerent!"
 Ill(e) autem:
ǁ "Tua me, ǁ genitor, ǁ tua tristis imago,
saepius occurrens,
ǁ haec limina tender(e) adegit;
stant sale Tyrrheno
ǁ classes. ǁ Da iungere dextram,
da, genitor,
ǁ tequ(e) amplexu ǁ ne subtrahe nostro!"
Sic memorans
ǁ largo fletu ǁ simul ora rigabat.
Ter conatus ibi
ǁ collo dare brachia circum,
ter frustra
ǁ comprensa manus ǁ effugit imago
par levibus ventis
ǁ volucrique simillima somno.

 


HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre