Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


 

ZWISCHENKLAUSUR SS 65

 

1) Bene evenit, quod, etsi vix timebamus, ne vos Athenis non videremus, tamen eo tempore atque vos eo appulimus.

2a) Tribunum plebis factionis suae salutem pluris fecisse quam universi populi intellegi potest, quod in contionibus, quamquam belli periculum iminebat, verbis, ne dilectum haberent, impedire consuerat. Idem etiam hoc die rogatione de patrum plebisque conubio lata acerrimis verbis:

 b) "Superbiam" inquit "senatorum, Quirites, ut diutius ferre possimus, fieri non potest. Nam primo, si nobis pollicitationibus magnificis, ut militemus, persuadeant, experiuntur. Deinde discordiam serunt, ut ne quis plebis tribunos sequatur. Sed nonne tantum abest, ut eas leges inhonestas nobis imponi patiamur, ut in sanctum montem secedamus iterum.

c) Quid? Ex patriciis, utrum finitimi nostri bellum incitaverint necne, quaerite! Dubito (nescio) an non quisquam hostes sua sponte Romam aggressos credat. Haud scio, an legatum senatorum superiore nocte ad Veientes missum sciatis. An nobis insciis cum iis clam agendi causa. Arcessitos enim et hostes et addictos Volscos, ut nostros agros popularentur, apparet.

d) Neque est hic locus, ut narrem, quomodo vobis maledicere soliti sunt. Quis autem oblitus est impetuum, quos paucis diebus ante in senatu fecerant in nos tribunos sacrosanctos et, ut se tutum esse hoc tempore nemo nostrum putet, effectum est. Ipsi igitur dicite, num, quibus parceretur, digni fuerint! Ego quidem, quin nos cunctos servos facturi sint, non dubito.

e) Qua de causa cavete istos mendaces viros, quorum si quando in potestate eritis, magnis tributis militiaque vos premere non desinent! Recusate autem ne nomina detis! At cum nos postulavimus (postulaverimus), ne recusaveritis, quin obviam eatis patriciorum audaciae temeritatique. Contemnant nos, dummodo excutiamus servitutis iugum! Et quod me patriae amantem esse negatis, haec feci omnia non nisi amore permotus vestri.

 

Text

Stilübungen


HOME  HOME        GRAMMATIK  GRAMMATIK