Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


 

NACHKLAUSUR SS 65

 

1a) Quomodo Cicero se gesserit bello civili oriente. Cum bellum civile oriretur, utrum sequeretur Caesarem an Pompeium diu dubitavit. Quo tum fuerit animo ex epistula quadam ab eo ad Atticum missa apparet, qua ab amico petit, ut quod ipse cum illo consulere non possit, sibi sollicito per litteras consilium det. Scribit igitur:

 b) "Quid faciat, si re vera, qui rem publicam liberam tueantur, Italoia excedant? Qui facilius ille sibi consilium dare possit, se postquam (illi) paucis verbis, quae Romae gesta sint, exposuerit, quid in utramque partem sibi in mentem veniat, explicaturum. Esse fortasse quosdam inter Romanos, qui laetentur rati ad pacem obtinendam Pompei satis esse fugam; velut si nesciant Pompeium virum non esse, qui Romam sine pugna relinquat. At se arbitrari, nisi brevi tempore impediatur, quin rei publicae adversarii revertantur, ad pacem atque otium parum profici.

 c) Omnes boni igitur hostem suis in castris adgrediantur! Num esse, quod timeant, ne dii iustae rei suae non faveant. Neque quemquam dubitare, quin, si hostes vicerint, liberis mulieribusque ut parcatur, futurum sit eos, qui de re publica dissentiant, crudeliter Caesar ita ulturus sit. An arbitretur (= An illum arbitrari) ille istum etiam tum clementia, quae in proverbio saepe laudetur usurum esse.

 d) Quanti cum omnium senatorum tum sua, qui consul fuerit (consularis sit) valere rem publicam interesse (utrum res publica valeat necne)? Quae cum ita sint, se etiam Pompeium admirari, ad quem, si antea summum imperium detulissent, futurum fuisse, ut eo tempore ille cum senatu in re publica libera multum valeret (eum potestatem obtenturum fuisse). Quod militum turba populantium villam suam vastaverint (quod isti milites...), diruatur tota res familiaris, dummodo recuperetur libertas".

2) His rebus factis tibi, qui adhuc mihi fidelissimus servus eras, tantum abest, ut fidere pergam tibi, ut te accusem pecuniae captae.

3) Tribunus plebis, quem plebeios optimum patronum invenisse recte dicitur, se tum, cum consul rogationem plebe dignam de conubio tulisset, ut milites conscriberentur (dilectus haberetur) permissurum etsi rei publicae concordia dilapsura videretur, palam dixit.

 

Text

Stilübungen


HOME  HOME        GRAMMATIK  GRAMMATIK