Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


PHAEDRUS, Liber fabularum III, 7

Lupus ad Canem

Jambischer Senar besteht aus aus sechs Jamben aber nur der letzte Versfuß ist regelmäßig.

Alle anderen Jamben können durch Spondeen ersetzt werden, d. h. jede Kürze durch eine Länge.

Aber auch jede Länge kann wieder durch zwei Kürzen ersetzt werden.

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

 

Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occurrit. Dein, salutat(i) invicem
ut restiterunt:" Unde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem (e)st condicio tibi,
praestare domino, si par officium potes."
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum.
"Ego vero sum paratus: nunc patior nives
imbresqu(e) in silvis asperam vitam trahens:
Quanto (e)st facilius mihi sub tecto vivere,
et otiosum largo satiari cibo!"
"Ven(i) ergo mecum." Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Und(e) hoc, amice?" "Nil est." "Dic, quaeso, tamen."
"Quia videor acer, alligant m(e) interdiu,
luc(e) ut quiesc(am), et vigilem, nox cum venerit:
crepusculo solutus, qua visum (e)st, vagor."

Affertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactat familia  (familja)
et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus."
"Ag(e), abire si quo (e)st animus, est licentia?"
"Non plane (e)st" inquit. "Fruere, quae laudas, canis;
regnare nolo, liber ut non sim mihi."

 


HOME  Home     VERSLEHRE  Verslehre