Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


PHAEDRUS, Liber fabularum I, 1

Lupus et Agnus

 

Jambischer Senar besteht aus aus sechs Jamben aber nur der letzte Versfuß ist regelmäßig.

Alle anderen Jamben können durch Spondeen ersetzt werden, d. h. jede Kürze durch eine Länge.

Aber auch jede Länge kann wieder durch zwei Kürzen ersetzt werden.


Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Ad riv(um) eundem lupus et agnus venerant,
siti compulsi. Superior stabat lupus
longequ(e) inferior agnus. Tunc fauc(e) improba
latr(o) incitatus iurgii caus(am) intulit.
'Cur' inquit 'turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?' Laniger contra timens:
'Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor'.
Repulsus ille veritatis viribus:
'Ant(e) hos sex menses mal(e)' ait 'dixisti mihi'.
Respondit agnus: 'Equidem natus non eram'.
'Pater hercle tuus' ill(e) inquit 'male dixit mihi';
atqu(e) ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos homines scripta (e)st fabula,
qui fictis causis innocentes opprimunt.


 

HOME  Home     VERSLEHRE  Verslehre