Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


OVID, Metamorphosen I, 502 - 567

Apollo und Daphne

 

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 

                                                  .....fugit ocior aura

 illa levi ǁ nequ(e) ad haec ǁ revocantis verba resistit:

 'Nympha, precor, ǁ Pene´, ǁ mane! ǁ non insequor hostis;

 Nympha, mane! ǁ sic agna lupum, ǁ sic cerva leonem,

 sic aquilam ǁ penna ǁ fugiunt ǁ trepidante columbae,

 hostes quaeque suos: ǁ amor est mihi causa sequendi!

 me miserum! ǁ ne prona cadas ǁ indignave laedi

 crura notent sentes ǁ et sim tibi causa doloris!

 Aspera, ǁ qua properas, ǁ loca sunt: ǁ moderatius, oro,

 curre fugamqu(e) inhibe, ǁ moderatius insequar ipse.

 Cui placeas, ǁ inquire tamen: ǁ non incola montis,
 non ego sum
ǁ pastor, ǁ non hic ǁ armenta gregesque
 horridus observo.
ǁ nescis, ǁ temeraria, nescis,
 quem fugias,
ǁ ideoque fugis: ǁ mihi Delphica tellus
 et Claros et Tenedos
ǁ Patareaque regia servit.

 Iuppiter est ǁ genitor; ǁ per me, ǁ quod eritque fuitque

 estque, patet; ǁ per me ǁ concordant carmina nervis.'

 certa quidem nostra (e)st, ǁ nostra tamen una sagitta

 certior, ǁ in vacuo ǁ quae vulnera pectore fecit!

 inventum ǁ medicina meum (e)st, ǁ opiferque per orbem

 dicor, et herbarum ǁ subiecta potentia nobis.

 ei mihi, ǁ quod nullis ǁ amor est sanabilis herbis

 nec prosunt domino, ǁ quae prosunt omnibus, artes!'

 Plura locuturum ǁ timido Pene´a cursu

 fugit cumqu(e) ipso ǁ verb(a) inperfecta reliquit,

 tum quoque visa decens; ǁ nudabant corpora venti,

 obviaqu(e) adversas ǁ vibrabant flamina vestes,

 et levis inpulsos ǁ retro dabat aura capillos,

 auctaque forma fuga (e)st. ǁ sed enim non sustinet ultra

 perdere blanditias ǁ iuvenis deus, utque movebat

 ips(e) Amor, admisso ǁ sequitur vestigia passu.

 ut canis in vacuo ǁ leporem cum Gallicus arvo

 vidit, ǁ et hic ǁ praedam ǁ pedibus ǁ petit, ǁ ille salutem;

 alter inhaesuro ǁ similis iam iamque tenere

 sperat et extento ǁ stringit vestigia rostro,

 alter in ambiguo (e)st, ǁ an sit conprensus, et ipsis

 morsibus eripitur ǁ tangentiaqu(e) ora relinquit:

 Sic deus et virgo: (e)st ǁ hic spe celer, illa timore.

 Qui tamen insequitur, ǁ pennis adiutus Amoris

 ocior est ǁ requiemque negat ǁ tergoque fugacis

 inminet et ǁ crinem ǁ sparsum ǁ cervicibus afflat.

 Viribus absumptis ǁ expalluit illa citaeque

 victa labore fugae ǁ spectans Pene´das undas

 'fer, pater,' inquit 'opem! ǁ si flumina numen habetis,

 qua nimium placui, ǁ mutando perde figuram!'

 [quae facit ut laedar ǁ mutando perde figuram.]

 vix prece finita ǁ torpor gravis occupat artus,

 mollia cinguntur ǁ tenui praecordia libro,

 in frondem crines, ǁ in ramos bracchia crescunt,

 pes modo tam ǁ velox ǁ pigris ǁ radicibus haeret,

 ora cacumen habet: ǁ remanet nitor unus in illa.

 Hanc quoque Phoebus amat ǁ positaqu(e) in stipite dextra

 sentit adhuc ǁ trepidare novo ǁ sub cortice pectus

 conplexusque suis ǁ ramos ut membra lacertis

 oscula dat ǁ ligno; ǁ refugit ǁ tamen oscula lignum.

 Cui deus 'at, ǁ quoniam ǁ coniunx ǁ mea non potes esse,

 arbor eris ǁ certe' ǁ dixit ǁ 'mea! semper habebunt

 te coma, te citharae, ǁ te nostrae, ǁ laure, pharetrae;

 tu ducibus ǁ Latiis ǁ aderis, ǁ cum laeta Triumphum

 vox canet et visent ǁ longas Capitolia pompas;

 postibus Augustis ǁ eadem fidissima custos

 ante fores stabis ǁ mediamque tuebere quercum,

 utque me(um) intonsis ǁ caput est iuvenale capillis,

 tu quoque perpetuos ǁ semper gere frondis honores!'

 Finierat Paean: ǁ factis modo laurea ramis

 adnuit utque caput ǁ visa (e)st agitasse cacumen.

 


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre