Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Ovid, Metamorphosen I 253 - 312 f.

Sintflut

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 Iamqu(e) erat in totas ǁ sparsurus fulmina terras;

 sed timuit, ǁ ne forte sacer ǁ tot ab ignibus aether

 conciperet flammas ǁ longusqu(e) ardesceret axis:

 esse quoqu(e) in fatiǁ reminiscitur adfore tempus,

 quo mare, ǁ quo tellus ǁ correptaque regia caeli

 ardeat et mundi ǁ moles operosa laboret.

 tela reponuntur ǁ manibus ǁ fabricata Cyclopum:

 poena placet ǁ diversa genus ǁ mortale sub undis

 perder(e) et ex omni ǁ nimbos demittere caelo.

 Protinus Aeoliis ǁ Aquilonem claudit in antris

 et quaecumque fugant ǁ inductas flamina nubes,

 emittitque Notum. ǁ madidis Notus evolat alis,

 terribilem ǁ picea tectus ǁ caligine vultum ;

 barba gravis ǁ nimbis , ǁ canis ǁ fluit unda capillis ;

 fronte sedent nebulae , ǁ rorant pennaeque sinusque .

 utque manu late ǁ pendentia nubila pressit,

 fit fragor: ǁ hinc densi ǁ funduntur ab aethere nimbi;

 nuntia Iunonis ǁ varios induta colores

 concipit Iris aquas ǁ alimentaque nubibus adfert.

 sternuntur segetes ǁ et deplorata coloni

 vota iacent, ǁ longique perit ǁ labor inritus anni.

 Nec caelo ǁ contenta suo (e)st ǁ Iovis ira, sed illum

 caeruleus frater ǁ iuvat auxiliaribus undis.

 convocat hic amnes: ǁ qui postquam tecta tyranni

 intravere sui, ǁ 'non est hortamine longo

 nunc' ait 'utendum; ǁ vires effundite vestras:

 sic opus est! ǁ aperite domos ǁ ac mole remota

 fluminibus vestris ǁ totas inmittit(e) habenas!'

 iusserat; hi redeunt ǁ ac fontibus ora relaxant

 et defrenato ǁ volvuntur in aequora cursu.

 Ipse tridente suo ǁ terram percussit, at illa

 intremuit ǁ motuque vias ǁ patefecit aquarum.

 exspatiata ruunt ǁ per apertos flumina campos

 cumque satis ǁ arbusta simul ǁ pecudesque virosque

 tectaque cumque suis ǁ rapiunt penetralia sacris.

 si qua domus mansit ǁ potuitque resistere tanto

 indeiecta malo, ǁ culmen tamen altior huius

 unda tegit, ǁ pressaeque latent ǁ sub gurgite turres.

 iamque mar(e) et tellus ǁ nullum discrimen habebant:

 omnia pontus erat, ǁ deerant quoque litora ponto.

 Occupat hic collem, ǁ cumba sedet alter adunca

 et ducit ǁ remos ǁ illic, ǁ ubi nuper arabat:

 ille supra segetes ǁ aut mersae culmina villae

 navigat, ǁ hic summa ǁ piscem deprendit in ulmo.

 figitur in viridi, ǁ si fors tulit, ǁ ancora prato,

 aut subiecta terunt ǁ curvae vineta carinae;

 et, modo qua graciles ǁ gramen carpsere capellae,

 nunc ibi deformes ǁ ponunt sua corpora phocae.

 mirantur ǁ sub aqua lucos ǁ urbesque domosque

 Nereides, ǁ silvasque tenent ǁ delphines et altis

 incursant ramis ǁ agitataque robora pulsant.

 nat lupus inter oves, ǁ fulvos vehit unda leones,

 unda vehit tigres; ǁ nec vires fulminis apro,

 crura nec ablato ǁ prosunt velocia cervo,

 quaesitisque diu terris, ǁ ubi sistere possit,

 in mare lassatis volucris ǁ vaga decidit alis.

 obruerat tumulos ǁ inmensa licentia ponti,

 pulsabantque novi ǁ montana cacumina fluctus.

 maxima pars ǁ und ǁ rapitur; ǁ quibus unda pepercit,

 illos longa domant ǁ inop(i) ieiunia victu.

 


 

 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre