Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


OVID, Metamorphosen 1, 1 - 4

Versmaß :  Hexameter
 
 

 

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen ! 

OVID, Metamorphosen 1, 1 - 4

Proömium, Vorwort, Bitte an die Götter

 

OVID, Metamorphosen 1, 89 - 150

Das Goldene Zeitalter

Aurea prima sata (e)st aetas, quae vindice nullo,

sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

poena metusqu(e) aberant, nec verba minantia fixo

aere legebantur, nec supplex turba timebat

iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.

nondum caesa suis, peregrin(um) ut viseret orbem,

montibus in liquidas pinus descenderat undas,

nullaque mortales praeter sua litora norant;

nondum praecipites cingebant oppida fossae;

non tuba directi, non aeris cornua flexi,

non galeae, non ensis erat: sine militis usu

mollia securae peragebant otia gentes.

ipsa quoqu(e) inmunis rastroqu(e) intacta nec ullis

saucia vomeribus per se dabatomnia tellus,

contentique cibisnullo cogente creatis

arbuteos fetusmontanaquefraga legebant

cornaqu(e) et in durishaerentiamora rubetis

et quae deciderantpatula Iovis arbore glandes.

ver erat aeternum,placidique tepentibus auris

mulcebant zephyrinatos sine semine flores;

mox etiam frugestellus inarata ferebat,

nec renovatus agergravidis canebat aristis;

flumina iam lactis, iam fluminanectaris ibant,

flavaque de viridistillabant ilice mella.

   Postquam Saturnotenebros(a) in Tartara misso

sub Iove mundus erat,subiit argentea proles,

auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iuppiter antiquicontraxit tempora veris

Perqu(e) hiemesaestusqu(e) et inaequales autumnos

et breve ver spatiisexegit quattuor annum.

tum primumsiccis arfervoribus ustus

canduit etventisglaciesadstricta pependit;

tum primumsubiere domos; domus antra fuerunt

et densi fruticeset vinctae cortice virgae.

semina tumprimumlongisCerealia sulcis

obruta sunt,pressique iugogemuere iuvenci.

    Tertia post illamsuccessit anea proles,

saevior ingeniiset ad horridapromptior arma,

non scelerata tamen; de duro (e)st ultima ferro.

protinus irrupit venae peioris in aevum

omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;

in quorum subiere locum fraudesque dolusque

insidiaequ(e) et vis et amor sceleratus habendi.

vela dabat ventis nec adhuc bene noverat illos

navita, quaeque prius steterant in montibus altis,

fluctibus ignotis insultavere carinae,

communemque prius ceu lumina solis et auras

cautus humum longo signavit limite mensor.

nec tantum segetes alimentaque debita dives

poscebatur humus, sed itum (e)st in viscera terrae,

quasque recondiderat Stygiisqu(e) admoverat umbris,

effodiuntur opes, inritamenta malorum.

iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum

prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,

sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,

non socer a genero, fratrum quoque gratia rara (e)st;

inminet exitio vir coniugis, illa mariti,

lurida terribiles miscent aconita novercae,

filius ante diem patrios inquirit in annos:

victa iacet pietas, et virgo caede madentes

ultima caelestum terras Astraea reliquit.

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre