Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


HORAZ, Oden I, 8

 
Fragen


Zweite sapphische Strophe:

Aristophaneus + Sapphicus minor

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

 

   Lydia, dic, per omnis
te deos oro, Sybarin
|| cur properes amando
   p
erdere, cur apricum
oderit Campum, patiens
|| pulveris atque solis,
   c
ur neque militaris
inter aequalis equitet,
|| Gallica nec lupatis
   t
emperet ora frenis.

Cur timet flavum Tiberim || tangere? Cur olivum
   s
anguine viperino
c
autius vitat neque iam
|| livida gestat armis
   br
acchia, saepe disco
s
aepe trans finem iaculo
|| nobilis expedito?
   qu
id latet, ut marinae
f
ilium dicunt Thetidis
|| sub lacrimosa Troia
  f
unera, ne virilis
c
ultus in caed(em) et Lycias
|| proriperet catervas?


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre