Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


 
HORAZ, Oden II, 18
 
Nach dem Tod sind alle gleich


Hipponakteische Strophe:

Katalektischer trochäischer Dimeter + Katalektischer jambischer Trimeter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Non ebur nequ(e) aureum
me
a renidet in domo lacunar;
 non trabes Hymettiae
prem
unt columnas ultima recisas
 Africa nequ(e) Attali
ign
otus heres regi(am) occupavi
 nec Laconicas mihi
trah
unt honestae purpuras clientae.
 At fides et ingeni
ben
igna vena (e)st pauperemque dives
 me petit: nihil supra
de
os lacesso nec potent(em) amicum
 largiora flagito,
sat
is beatus unicis Sabinis.
 Truditur dies die
nov
aeque pergunt interire lunae:
 tu secanda marmora
loc
as sub ipsum funus et sepulcri
 inmemor struis domos
mar
isque Bais obstrepentis urges
 summovere litora,
par
um locuples continente ripa.
 Quid quod usque proximos
rev
ellis agri terminos et ultra
 limites clientium
sal
is avarus? Pellitur paternos
 in sinu ferens deos
et
uxor et vir sordidosque natos.
 Nulla certior tamen
rap
acis Orci fine destinata
 aula divitem manet
er
um. Quid ultra tendis? Aequa tellus
 pauperi recluditur
reg
umque pueris nec satelles Orci
 callidum Promethea
rev
exit auro captus. Hic superbum
 Tantal(um) atque Tantali
gen
us coercet, hic levare functum
 pauperem laboribus
voc
atus atque non vocatus au
dit. 


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre