Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Horaz, Carmen III, 24 (27 -  64 )

 

Die Habgier, Ursprung jeglichen Übels  

     

Vierte asklepiadeische Strophe:

Glykoneus + Asklepiadeus

                                                      

         si quaeret pater urbium1
     suscribi statuis, ǁ indomit(am) audeat
         refrenare licentiam,
30 clarus postgenitis; ǁ quatenus,2 - heu nefas! -
         virtut(em) incolum(em) odimus,
     sublat(am) ex oculis ǁ quaerimus invidi.
         Quid tristes querimoniae
     si non supplicio ǁ culpa reciditur,
35     quid leges sine moribus
     vanae proficiunt, ǁ si neque fervidis
         pars inclusa caloribus
     mundi nec Boreae ǁ finitimum latus
         durataeque solo nives
40  mercator(em) abigunt, ǁ horrida callidi
         vincunt aequora navitae?
      Magnum pauperies ǁ obprobrium iubet
         quidvis et facer(e) et pati
      virtutisque viam ǁ deserit arduae.3
45     Vel nos in Capitolium,
     quo clamor vocat et ǁ turba4 faventium,
        vel nos in mare proximum
     gemmas et lapides, ǁ aur(um) et inutile,
        summi materiem mali,
50  mittamus, scelerum ǁ si bene paenitet.
        Eradenda cupidinis
     pravi sunt element(a) ǁ et tenerae nimis
        mentes asperioribus
     formandae studiis. ǁ Nescit equo rudis
55    haerer(e) ingenuus puer
     venarique timet, ǁ ludere doctior
        seu Graeco iubeas trocho
     seu malis5 vetita ǁ legibus alea,
        cum periura patris fides
60  consortem socium ǁ fallat et hospites,
        indignoque pecuniam
     haredi properet. ǁ Scilicet inprobae
        crescunt divitiae, tamen
     curtae nescio quid ǁ semper abest rei.


HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre