Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Horaz, Carmen 2, 16

Zufriedenheit 

Sapphische Strophe

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

 

Otium divos || rogat in patenti    

prensus Aegaeo, || simul atra nubes

condidit lunam || neque certa fulgent

      sidera nautis;

 

otium bello || furiosa Thrace,

otium Medi || pharetra decori,

Grosphe, non gemmis || neque purpura ve-

      nale nequ(e) auro.

 

Non enim gazae || neque consularis

summovet lictor || miseros tumultus

mentis et curas || laqueata circum

      tecta volantis.

 

Vivitur parvo || bene, cui paternum

splendet in mensa || tenui salinum

nec levis somnos || timor aut cupido

      sordidus aufert.

 

Quid brevi fortes || iaculamur aevo

multa? Quid terras || alio calentis

sole mutamus? || Patriae quis exul

      se quoque fugit?

 

Scandit aeratas || vitiosa navis

cura nec turmas || equitum relinquit,

ocior cervis || et agente nimbos

      ocior Euro.

 

Laetus in praesens || animus quod ultra (e)st

oderit curar(e) || et amara lento

temperet risu: || nihil est ab omni

      parte beatum.

 

Abstulit clarum || cita mors Achillem,

longa Tithonum || minuit senectus,

et mihi forsan, || tibi quod negarit,

      porriget hora.

 

Te greges centum || Siculaeque circum

mugiunt vaccae, || tibi tollit hinnit(um)

apta quadrigis || equa, te bis Afro

      murice tinctae

 

vestiunt lanae; || mihi parva rur(a) et

spiritum Graiae || tenuem Camenae

Parca non mendax || dedit et malignum

      spernere volgus

 


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre