Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Horaz, c. III, 29 (29 -  64 )

Zufriedenheit

Alkäische Strophe

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

 

Prudens futuri || temporis exitum

caliginosa || nocte premit deus

3ridetque, si mortalis ultra

32fas trepidat; quod adest, memento

 

conponer(e) aequus! || cetera fluminis
ritu feruntur, || nunc medi(o) aequore
  cum pace delabentis Etrusc(um)
36in mare, nunc lapides adesos

 

stirpisque raptas || et pecus et domos
volentis una, || non sine montium
3clamore vicinaeque silvae,
    cum fera diluvies quietos

inritat amnis. || ille potens sui

laetusque deget, || cui licet in diem

4 dixisse  "vixi". cras vel atra

43 nube polum pater occupato

 

vel sole puro! || non tamen inritum,

quodcumque retro (e)st, || efficiet neque

4 diffinget infectumque reddet,

47quod fugiens semel hora vexit.

 

Fortuna saevo || laeta negoti(o) et

ludum insolentem || ludere pertinax

5transmutat incertos honores,

51nunc mihi nunc alii benigna.

 

laudo manentem: || si celeres quatit

pinnas, resigno, || quae dedit, et mea

  virtute m(e) involvo probamque

56pauperiem sine dote quaero.

 

non est meum, || si mugiat Africis

malus procellis, || ad miseras preces

5decurrer(e) et votis pacisci,

   ne Cypriae Tyriaeque merces

 

addant avaro || divitias mari:

tunc me biremis || praesidio scaphae

6tutum per Aegaeos tumultus

64aura feret geminusque Pollux.


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre