Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


  

HORAZ, Oden II, 3

 

Bewahre Gleichmut

Alkäische Strophe

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !    

 

Aequam memento || rebus in arduis      
servare mentem, || non secus in boni
   ab insolenti temperatam 
      laetitia, moriture Delli, 

seu maestus omni || tempore vixeri
seu t(e) in remoto || gramine per die
   festos reclinatum bearis 
      interiore nota Falerni. 

Quo pinus ingens || albaque populu
umbr(am) hospitalem || consociar(e) amant 
   ramis? Quid obliquo laborat 
      lympha fugax trepidare rivo? 

Huc vin(a) et unguent(a) || et nimium brevi
flores amoenae || ferre iube rosae
   dum res et aetas et Sororum 
       fila trium patiuntur atra. 

Cedes coemptis || saltibus et domo 
villaque, flavus || quam Tiberis lavit, 
   cedes, et exstructis in altum 
      divitiis potietur heres. 

Divesne prisco || natus ab Inacho 
nil interest an || pauper et infima 
   de gente sub divo moreris, 
      victima nil miserantis Orci; 

omnes eodem || cogimur, omniu
versatur urna || serius ociu
    sors exitur(a) et nos in aetern(um)
       exili(um) impositura cumbae. 

 


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre