Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller

CATULL, c. 8

Verlassen

Hinkjambus

Variante des jambischen Trimeters, in dem der letzte Fuß ein Trochäus oder Spondeus ist, wodurch der Vers hinkt: 

 

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

 

Miser Catulle, desinas ineptire,
et qu
od vides perisse perditum ducas.
fuls
ere quondam candidi tibi soles,
cum v
entitabas quo puella ducebat
am
ata nobis quant(um) amabitur nulla.
ib(i)
illa multa cum iocosa fiebant,
quae t
u volebas nec puella nolebat,
fuls
ere vere candidi tibi soles.
nunc i(am)
illa non vult: tu quoqu(e) impotens noli,
nec qu
ae fugit sectare, nec miser vive,
sed
obstinata mente perfer, obdura.
val
e puella, iam Catullus obdurat,
nec t
e requiret nec rogabit invitam.
at t
u dolebis, cum rogaberis nulla.
scel
esta, vae te, quae tibi manet vita?
quis n
unc t(e) adibit? cui videberis bella?
quem n
unc amabis? cuius esse diceris?
quem b
asiabis? cui labella mordebis?
at t
u, Catulle, destinatus obdura.

 


HOME  Home     VERSLEHRE  Verslehre