Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


CATULL, c. 4

An ein Schiff

Jambischer Trimeter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

 

Phasellus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
nequ(e) ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.
et hoc negat minacis Hadriatici
negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobil(em) horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,
ub(i) iste post phaselus antea fuit
comata silva: nam Cytori(o) in iugo
loquente saepe sibil(um) edidit coma.
Amastri Pontic(a) et Cytore buxifer,
tib(i) haec fuiss(e) et esse cognitissima
ait phaselus; ultim(a) ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tu(o) imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta
erum tulisse, laeva sive dextera
vocaret aura, siv(e) utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in pedem;
nequ(e) ulla vota litoralibus deis
sib(i) esse facta, cum veniret a mari
novissim(e) hunc ad usque limpidum lacum.
sed haec prius fuere: nunc recondita
senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.



HOME  Home     VERSLEHRE  Verslehre