Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


CATULL, c.72

Quondam et nunc

Elegisches Distichon

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
     Lesbia, nec prae me
ǁ velle tenere Iovem.
dilexi tum te non tant(um) ut vulgus amicam,
     sed pater ut gnatos
ǁ diligit et generos.
nunc te cognovi: quar(e) ets(i) impensius uror,
     multo mi tamen es
ǁ vilior et levior.
qui potis est, inquis? quod amant(em) iniuria talis
     cogit amare magis,
ǁ sed bene velle minus.


HOME  Home    VERSLEHRE  Verslehre