Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Catull, c. 5

1000 Küsse

Hendecasyllabus, Phalaekeischer Elfsilbler

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Vivamus, mea Lesbi(a), atqu(e) amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis!
soles occider(e) et redire possunt:
nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetu(a) una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mill(e) altera, dein secunda centum,
deind(e) usqu(e) altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre