Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


 

CATULL, c. 3

Klage um Lesbias toten Vogel

 

Hendecasyllabus, Phalaekeischer Elfsilbler

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Luget(e), o Veneres Cupidinesque,
et quantum (e)st hominum venustiorum:
p
asser mortuus est meae puellae,
p
asser, deliciae meae puellae,
qu
em plus ill(a) oculis suis amabat.
n
am mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
n
ec ses(e) a gremi(o) illius movebat,
s
ed circumsiliens mod(o) huc mod(o) illuc
ad solam domin(am) usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malae tenebrae
Orci, qu(ae) omnia bella devoratis:
t
am bellum mihi passer(em) abstulistis
o factum male! o miselle passer!
t
ua nunc opera meae puellae
fl
endo turgiduli rubent ocelli.


HOME  Home     VERSLEHRE  Verslehre