Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


CATULL, c. 2

Lesbias Spatz

Hendecasyllabus, Phalaekeischer Elfsilbler

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, qu(em) in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
et solaciolum sui doloris,
cred(o) ut tum gravis acquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi levare curas!


HOME  Home    VERSLEHRE  Verslehre