Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


CATULL, c.17

Wunsch

Priapeus

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

O Colonia, quae cupis ǁ ponte ludere longo,
et salire parat(um) habes, ǁ sed vereris inepta
cr
ura ponticul(i) axulis ǁ stantis in redivivis,
n
e supinus eat cavaqu(e) ǁ in palude recumbat:
s
ic tibi bonus ex tua ǁ pons libidine fiat,
in quo vel Salisubsali ǁ sacra suscipiantur,
m
unus hoc mihi maximi ǁ da, Colonia, risus.
qu
endam municipem meum ǁ de tuo volo ponte
ire praecipit(em) in lutum ǁ per caputque pedesque,
v
erum totius ut lacus ǁ putidaeque paludis
l
ividissima maximequ(e) ǁ est profunda vorago.
insulsissimus est homo, ǁ nec sapit puer(i) instar
b
imuli tremula patris ǁ dormientis in ulna.
c
ui cum sit viridissimo ǁ nupta flore puella
et puella tenellulo ǁ delicatior haedo,
adservanda nigerrimis ǁ diligentius uvis,
l
uder(e) hanc sinit ut lubet, ǁ nec pili facit uni,
n
ec se sublevat ex sua ǁ parte, sed velut alnus
in fossa Liguri iacet ǁ suppernata securi,
t
antund(em) omnia sentiens ǁ quam si nulla sit usquam;
t
alis iste meus stupor ǁ nil videt, nihil audit,
ipse qui sit, utrum sit an ǁ non sit, id quoque nescit.
n
unc eum volo de tuo ǁ ponte mittere pronum,
s
i pote stolidum repent(e) ǁ excitare veternum,
et supin(um) anim(um) in gravi ǁ derelinquere caeno,
f
erre(am) ut soleam tenac(i) ǁ in voragine mula.


HOME  Home      VERSLEHRE  Verslehre