Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


CATULL, c.76

Trennung von Lesbia

Elegisches Distichon

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Si qua recordanti ǁ benefacta priora voluptas

est homini, cum se ‖ cogitat esse pium,

nec sanctam ǁ  violasse ǁ  fidem, ǁ nec ǁ  foedere nullo

div(um) ad fallendos ǁ  numin(e) abus(um) homines,

multa parata | manent  in long(a) aetate, Catulle,

ex hoc ingrato  gaudi(a) amore tibi.

nam quaecumqu(e) homine bene cuiqu(am) aut ǁ dicere possunt

aut facer(e), haec a te  dictaque factaque sunt.

omnia qu(ae) ingratae  perierunt ǁ credita menti.

quare iam te cu amplius excrucies?

quin t(u) anim(o) offirma atqu(e) istinc ǁ teque reducis,

et dis inviti desinis esse miser?

difficile (e)st ‖ longum ǁ subito  deponer(e) amorem,

difficile (e)st, ver(um) ho qua lubet efficias:

una salus ǁ haec est.  hoc est ǁ tibi ǁ pervincendum,

hoc facias, siv(e) i non pote sive pote.

o di, si  vestrum (e)st miserer(i), aut ǁ si quibus umquam

extremam i(am) ips(a) i morte tulistis opem,

me miser(um) aspicit(e) et, si vitam ǁ puriter egi,

eripit(e) hanc peste perniciemque mihi,

quae mihi subrepens  imos ǁ ut ǁ torpor in artus

expulit ex omni  pectore laetitias.

non i(am) illud ǁ quaero contra ǁ m(e) ut ǁ diligat illa,

aut, quod non potis est,  esse pudica velit:

ipse valer(e) opt(o) e taetr(um) hunc ǁ deponere morbum.

o di, reddite m(i) ho pro pietate mea.


HOME  Home       VERSLEHRE  Verslehre